- CARSAMATIUS
- CARSAMATIUSa voce barbaro-Graeca Καρσαμάτιος, Eunuchus est, penitus exsectus, cuiusinodi spadonum genus gynaeceum Turcarum Imperator. tuetur. Vox apud Luithprandumoccurrit, l. 6. c. 3. Obtuli mancipia quatuor carsamatia Imperatori, nominatis omnibus gratiosiora. Carsamatium autem Graeci vocant amputatis virilibus et virgâ Eunuchum, quos Verdunenses mercatores, ob immensum lucrum, facere solent, et in Hispaniam ducere. Vide Lipsium, Centur. 3. Ep. 44. qui a Garcio, Gallis Garcon, quod iuvenem notat imberbem, vocem effictam auguratur. Late de iis disserit Ioh. Baptista Tavernier, in descript. Serralii. Καυλοκοπεῖςθαι id exsecandi genus Graecis dictum. Harmenopulus, l. 6. tit. 4. Οἱ ἀλογευόμενοι, ἤγουν οἱ κτηνοβάται καυλοκοπείςθωσαν, ubi in iumentorum corruptores id poenae statuitur. Vide quoque infra ubi de Castratione, Enuchis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.